Cursor super figuras in pictura repraesentatas movendus est.

"In aulam anabathmi intrantium attentionem picturae "secco" Gabrielis Magasi Németh (qui Berolini et Monachii artem didicit) in se trahunt; hae in annis 1930-31o iussu et sumptu maecenatis largi, canonici Antonii Lepold pictae erant.
[...]
Imago haec (picta in anno 1931o) in pariete aulae anabathmi repraesentat vitam Bibliothecae pristinam et fundationem idealisatam: personae eius notabilitates clerici et saeculares Strigonienses et Strigonio connecti sunt."
-

In paerietibus coenaculi figuras clericorum in vita Bibliothecae partem capientium pictas conspicimus: Johannis Küküllői, cuius donum testimoniale, ut traditur, nucleus Bibliothecae in fine saeculi XIVi factum est; dein canonici Johannis Ladislai Kőszeghy, praepositi magni et vicarii archiepiscopalis, cuius bibliotheca (vigore testimonio eius) fundum bibliothecae capitularis Trynaviensis exstitit; non secus archiepiscopi Francisci Forgách, qui in synodo anno 1611 in Trynavia celebrato decretaliter suppeditavit Bibliothecam libris ex piis legatis archiepiscoporum et canonicorum; item archiepiscopi Georgii Lippay, qui bibliothecam Antonii Fugger frusta 1681 continentem anno 1642o-42o in Vienna pro auris 3300is coempsit; demum archiepiscopi Johannis Scitovszky, cuius merito aedes hic in anno 1853 Bibliotheca Ecclesiae Metropolitanae exstitit.

Kovách Zoltán, Az Esztergomi Főszékesegyházi Könyvtár története a 11. századtól 1820-ig, 2. bőv. kiad., Esztergom, Főszékesegyházi Könyvtár, 2011, p. 6. (Id est: Zoltanus Kovách: Historia Bibliothecae Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis ab saeculo XIo usque ad annum 1820um. Editio secunda et ampliata. Bibliotheca Ecclesiae Metropolitanae, Strigonium, 2011, p. 6.


Johannes Küküllői (cca. 1320-1393/1394)

canonicus Strigoniensis, archidiaconus, vicarius archiepiscopalis, historiographus
Johannes Kőszeghy (incertum-1617)

canonicus Strigoniensis, vicarius archiepiscopalis
Franciscus Forgách (1560-1615)

cardinalis, primas, archiepiscopus Strigoniensis
Georgius Lippay (1600-1666)

primas, archiepiscopus Strigoniensis
Johannes Scitovszky (1785-1866)

cardinalis, princeps primas, archiepiscopus Strigoniensis

"Pictura platonialis Liber sigillo septem signatus titulata anno 1931o finita est, repraesentatque visionem auctoris Apocalypseos Johannis e fine saeculi primi. Videmus Discipulum Dilectum in insula quadam glabra ac sterili, Pathmo, ubi Domitianus Caesar relegavit eum, in die Dominica in spiritu esse (ApJohann 1,9-10). Testes sumus scaenae illius, cum Sedens in throno, Pater, tradit librum (hic est connexio cum Bibliotheca) cum septem signaculo, decreta de futuro hominum continentem Agno, id est Filio, ac adorant Eos omnes creaturae (ApJohann 5,1-14). Mox conspicimus aperitionem sigillorum primum quattuor, id est equites apocalypticos. Eques equi albi Verbi Dei victoris, eques equi rufi bellorum, nigri famis, pallidi autem Mortis symbolum est (ApJohann 6,1-8). Illustratio quidem tota certe potestatem immanem libris inesse docere vult, ac quantopere valere scientiam – quae hominum ad bona, sed etiam ad pernitiem damnumque servire potest."
Kovách Zoltán, Az Esztergomi Főszékesegyházi Könyvtár története a 11. századtól 1820-ig, 2. bőv. kiad., Esztergom, Főszékesegyházi Könyvtár, 2011, p. 6. (Id est: Zoltanus Kovách: Historia Bibliothecae Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis ab saeculo XIo usque ad annum 1820um. Editio secunda et ampliata. Bibliotheca Ecclesiae Metropolitanae, Strigonium, 2011, p. 6.

Imaginibus indicibus tactis imaginum versio magnificata vidi potest.