2500 Esztergom, Pázmány Péter u. 2.
tel. +36 33 510 130

informationes generales
bibliotheca@bibliotheca.hu

 

Katalin Szalai directrix bibliothecae
szalai.katalin@bibliotheca.hu

Julianna Nyári ductrix oeconomicalis
nyari.julianna@bibliotheca.hu

Mária Horváth bibliothecaria
horvath.maria@bibliotheca.hu

Judit Dobó bibliothecaria
dobo.judit@bibliotheca.hu

Ildikó Papp horrearia
papp.ildiko@bibliotheca.hu

László Kőkúti curator
kokuti.laszlo@bibliotheca.hu

Gabriella Kántor purgatrix

Repraesentatio interactiva picturarum "secco" parietalium in aula anabathmi Bibliothecae.

HISTORIA BIBLIOTHECAE

Anteacta Bibliothecae nostrae ad seriem saeculorum longam respicit; historia eius cum historia Capituli et Archiepiscopatus arte cohaeret.


Ecclesia Strigoniensis iam in aetate media complexum quoddam institutionum certis muneribus adornatarum fuit. Officium eius praecipuum in actibus liturgicis constabat. Ditio saecularis etiam educationem Ecclesiae mandavit, ideo educatio scholastica et administratio scholae Ecclesiae Metropolitanae in officiis capituli insertae erant. Circa finem saeculi XIVi (quamquam ut institutum sui juris, sed fundatum in scholam Ecclesiae Metropolitanae), Johannes Budai (?-1427) archidiaconus Barsensis ad capitulum iunxit Collegium Christi a se fundatum et bibliotheca propria instructum. Collegium ille auxilium materiale ad studia alumnorum in universitatibus externis exercenda praebebat.


Ad officia institutionum peragenda libri summe necessaria erant. Index librorum mediaevalium non exstat, sed, ut notae visitationis canonicae anni 1397i testantur, opera ad sacra celebranda necessaria sufficerent. Libri Ecclesiae Metropolitanae in loco usus custodiebantur, ita libros liturgicos in sacristia. Ibidem formularia iuris canonici in consistoriis usitata reposita erant.


Corpus librorum Ecclesiae Strigoniensis praecipue a donationibus, necnon a piis legatis membrorum capituli augebatur. Etiam copiando collectiones incrementum nanctae sunt. Inter manuscripta in scriptorio Ecclesiae Metropolitanae copiata exstat codex iste (hodie sub ÖNB Cod.1215. reperiri potest), cuius copiatio secundum eius inscriptionem in arce Strigoniensi a scriptore (nomine Temlinus) anno 1394 finita est. Anno MDXLIIIo homines Capituli - propter arcem Strigoniensem ad manum Turcicam reditam - cum codicibus aliquot necessariis et paucis libris impressis Trynaviam migraverunt.



Inter annos 1543um et 1820um archiepiscopus Strigoniensis et Capitulum in Trynavia et Posonio commorabant. Centrum gubernatorium ecclesiasticum archiepiscopus Nicolaus Oláh (1493-1568) instituere inchoavit; in cuius mortis tempore, videlicet die vigesima prima mensis Ianuarii anni 1568i confectum repertorium in Bibliotheca Ecclesiae Cathedralis frusta quadraginta quattuor infuisse indicat. Legationes piae ad augendam Bibliothecam post synodum Trynaviense anni MDCXIi regulares exstiterunt; secundum enim decretum synodii huius archiepiscopus Franciscus Forgách (1560-1615) "libros post mortem clericorum beneficiatorum relictos pro parte Bibliothecae Metropolitanae retinere iussit; quo fine domum pro bibliotheca ac simul qua typographia fungentem empsit in Trynavia, in qua libri defunctorum archiepiscoporum ac capitularium hucusque custodiebantur." (Ocsovszky Ferenc: Az esztergomi főegyház könyvtára. Id est: Franciscus Ocsovszky: Bibliotheca Ecclesiae Metropolitanae. Religio, 1856. I. p. 3.)


Bibliotheca in temporibus Georgii Lippay (1600-1666), necnon Georgii Szelepcsényi (1595-1685) progressum significantem exhibuit. Georgius Lippay collectionem propriam ditans in annis 1642-43o collectionem Fuggerianam frusta 1681 continenetem coempsit; codices hi pergameni cum nota "supralibros" Antonii Fugger ornati, imprimis idiomate Latino, Germanico et Italiano conscripti, ex saeculo XVIo et fine XVIi orti sunt. Corpus hoc Szelepcsényi emptionibus aliis auxit, quod in annis 1670is iam tomos tres milia appropinquabat. Hoc tempore primus Bibliothecae, hodie notus catalogus confectus est.


Capitulum Strigoniensis in saeculo XVIIIo adhuc Trynaviae functus erat, sed archiepiscopi crebro morabantur Posonio, ubi Franciscus Barkóczy (1710-1765) seorsum aliam bibliothecam archiepiscopalem fundavit. Collectionem hanc adaugebat cardinalis Josephus Battyhyány (1727-1799), qui Posonio palatium archiepiscopale novum aedificare curavit, et hic collocavit etiam bibliothecam, necnon collectionem manuscriptorum suam. Tempore illius nova collectionum Trynaviensis ac Posoniensis inventaria et indices confecta sunt. Ille consimiliter aerae huius maecenatibus magnis, studentes litteratos adiuvabat, admittendo eos ad collectiones suas. Partem magnam collectionis eius manuscriptorum egregiae descriptiones Matthiae Bél (1684-1749) comitatus Hungariae concernentes efficiunt.


Post expulsionem Turcicorum reditus canonicorum et archiepiscopatus usque ad annum 1820um cessabat, in quo anno aedificationes grandes (signanter ecclesiae cathedralis, palatium primatis, et Bibliothecae Ecclesiae Metropolitanae) initium ceperunt. Archiepiscopus Alexander Rudnay (1760-1831) iam in anno 1820um repatriationem Bibliothecae Posoniensem decrevit, ac etiam alia, nova bibliotheca capitularis Strigonii fundata exstitit.



Anno 1853o secundum planum Josephi Hild finita est aedes Bibliothecae moderna, collocans de facto trium bibliothecarum corpora, signanter bibliothecae capitularis fundatae in anno 1820o, archiepiscopalis Posoniensis repatriatae in 1821o et bibliothecae capitularis Trynaviensis Strigonium motae in anno 1853o. Harum de corporibus unitis informationes praecisas habemus: in anno 1856o libros 54816 impressos et manuscripta 1391 registraverunt, post vero annos triginta documenta 63740 in elenchis reperiri potest, inclusis manuscriptis ac impressis minutis. Corpora trium bibliothecarum ab anno 1876o coniunctim curata erant. Incrementa cetera etiam praecipue legatis piis nacta sunt. Usque ad fundationem bibliothecae independentis archiepiscopalis Johannis Simor (1813-1891; haec est hodie Érseki Simor Könyvtár, id est Bibliotheca Archiepiscopalis Simoriana, quae legata primatum custodit) libri bibliothecarum primatum, necnon collectiones canonicorum huc adserti erant. Eminent his collectio Josephi Kopácsy (1775-1847) tomos octingentos numerans, canonici Nándoris Knauz (1831-1898) collectio mediaevalis, dein canonici Stephani Majer (1813-1893) collectio miscellanea et respectu historiae culturalis peculiaris (frusta 1200 numerans, utpote scripta rem doctionis pertinentia; schematismus; prospectus), demum canonici Antonii Lepold collectio exscisorum.


Bibliothecae regendae operam professionalem in saeculo XIXo personae ecclesiasticae graves et imprimis doctae expendebant; inter alios Nándor Knauz, qui vicebibliothecarius, ac expost praefectus bibliothecae erat, sed mentionis dignum est etiam nomen Johannis Feichtinger (1811-1889), qui materias trium bibliothecarum uniendo et recatalogisando operam immanem navabat, systema speciale coadunatum elaborans. In aetate recentissima qua praefectus Bibliothecae functus erat etiam Aloysius Zoltán Meszlényi (1892-1951), martyr episcopus, nunc iam beatus canonisatus. Detectionem historiae et corporis Bibliothecae Zoltanus Kovách (1930-1981) inchoavit, mox studia Kingae Körmendy scientiam de historia corporis nostram novis notitiis ampliabant.


Corpus Bibliothecae tam continentiae, quam et linguarum respectibus sphaerae collectionis universale respici merito potest, nam praeter opera ad theologiam religionemve respicientia scientiarum saecularum prope omnes rami repraesentantur, secundum curiositatem donatorum ac testatorum multiplicem. Varietas etiam in generibus documentorum observari potest: Bibliotheca nostra typum tabulare (Biblia Pauperum), codices permultos, incunabula prope trecenta, antiqua, excisa, mappas, impressa minuta et paula, periodica custodit. Notabilis est collectio nostra schematismus ecclesiasticos continens, sicut illos Strigonienses, ordinum variarum ac registra dioecesium intra et extra Hungariam. Collectio separata "Collectanea" vocitata potissimum impressa ex saeculis XVIIIo et XIXo minuta et exigua continet.


Opulentiam collectionis singularem demonstrant tomi RMK et "Hungarica", codices memoriam linguae pristinae testantes (codex Jordánszkyanus, Trynaviensis), Biblia Balassensia (intus circumstantiis mortis Balassi manu descriptis), Corvina Lövöldiensis, graduale Bakóczianum mensurae folio grandis et nonnullae raritates aliae.


Improthocollatio corporis via systematis integrati ALEPH executa exstitit, de partibus corporis quidem iam registratis medio systematis illius Lectores nostri indigitari possunt. In pagina Bibliothecae nostrae interactiva non solum informationibus utilibus Lectores nostros adiuvare velimus, sed etiam instrumentis modernis thesaurum codicum nostrorum digitalisatorum publico ampliori concessimus; opera haec cum collectionem nostram, tum hereditatem culturae catholicae Hungaricam et universalem repraesentant.



AEDES BIBLIOTHECAE 

Post repatriationem archiepiscopatus cardinalis Rudnay corpus librorum mediaevalium et recentiorum anno 1821o interimaliter in ecclesia Franciscanorum Sacrae Crucis collocavit. Collectio ista pars fuisset complexi aedium in Monte Arcis planati. Conceptione hac (causis materialibus et staticis) in fumum veniente locum finale in termino meridionali Civitas Archiepiscopalis accepit. Bibliotheca – ut mappa coaequalis a Johanni Mathes delineata testatur – in ora glomerati sessionum apud murum mediaevalem creati locum cepit, partim super fossam quandam repletam. Aream hanc Josephus Batthyány (archiepsicopus annis 1776o et 1777o) in ambulatorium reddidit, mox anno 1829o Rudnay in sectiones dividit. Sessio haec angularis Josepho Beimel typhographo tributa est, qui cum aedificationem non inchoavit, eam archiepiscopus Josephus Kopácsy recepit, et domum coenaculatam aedificare coepit; at mors eius in anno 1847o interventa moles aedificandi interrupit. Anno 1852o princeps primas Scitovszky sessionem Archicapituli transtulit, ut aedem finirent et sustentarent; quae ad annum 1853um secundum planationes Josephi Hild in stylo pre-ecclectico confecta est.


Dispositio aedis interna in tempore eius unicalis erat; nam planator avulsus a conceptione bibliothecarum cum sala magna planatarum, pro hac vice bibliothecam cum cubiculis functionaliter distinctis delineavit. Hic locum ceperunt corpora trium bibliothecarum, signanter bibliothecae capitularis (fundata in anno 1820o), bibliothecae archiepiscopalis Posoniensis (domum reportata in anno 1821o) et bibliothecae capitularis Trynaviensis (Strigonio portata in anno 1853o). In aedis frontispicio signum Sancti Hieronymi stat. Bibliothecae Bellum II. Mundiale multa damna intulit, renovatio quidem illius in anno 1961o tantum successit. Sub protectione monumentali stat.



CATALOGI

catalogus interreticus
Catalogus Bibliothecae Communis Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis
catalogus schedularum
catalogus manuscriptorum
litteratura specialis Bibliothecam tractans

catalogus schedularum

informat de libris ad annos primorum 1960orum procuratis, requisitiones supportans de auctore, de titulo ac in casibus certis etiam de vocibus obiectivis. catalogus schedulari digitalisati


catalogus manuscriptorum

catalogus schedularum alphabeticus, necnon cathalogi impressi sequentes:

cathalogus manuscriptorum Matthiae Bél
Bél Mátyás kéziratos hagyatékának katalógusa / Szelestei N. László ; a Magyar Tudományos Akadémia Könyvtárának kiadása. - Budapest : MTA Könyvtára, 1984 [!1985]. - 299 p., XXXII t. ; 24 cm. ISBN 963 7301 65 8

cathalogus collectionis Batthyányianae Bibliothecae Ecclesiae Metropolitanae
Esztergomi Főszékesegyházi Könyvtár Batthyány-gyűjteményének katalógusa / Beke Margit. - Budapest : Országos Széchényi Könyvtár, 1991. - 164 p. ; 24 cm. - (Magyarországi egyházi könyvtárak kéziratkatalógusai, 0138-99559 ; 9.) ISBN 963 200 320 9

-->